monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 41 > Ioannes, 12 > sectio 4 > Iudices, 6 > PRAEFATIO. > Proverbia, 7 > 36 > sectio 8 > Matthaeus, 22 > 60 > sectio 23 > Regum I, 11 > 33 > LIBER DECIMUS. > Isaias, 51 > sectio 24 > Ecclesiasticus, 16 > sectio 9 > 117 > Psalmi, 43 > 23 > Psalmi, 131 > Zacharias, 3 > sectio 2 > sectio 17 > 23
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXII <<<     >>> XXIV

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XXIII

1 (, Vers. 2.) Et mortua est Sara in civitate Arboc, quae est in valle: haec est Chebron, in terra Chanaan. Hoc quod hic positum est, quae est in valle, in authenticis codicibus non habetur. Nomen quoque civitatis Arboc paulatim a scribentibus legentibusque corruptum est. Neque enim putandum, Septuaginta Interpretes [Putandum Septuaginta Interpretes, etc. Laudat atque defendit LXX Translatores Hieronymus ubi testis conscientia patitur; eosdem vero castigat frequenter ob multos errores manifestos, quos utique veritatis indagator et assertor numquam tacitus praetermittit. MARTIAN.] nomen civitatis Hebraeae, barbare atque corrupte, et aliter quam in suo dicitur, transtulisse. Arboc enim nihil omnino significat. Sed dicitur ARBEE, hoc est, quatuor, [Vide quae de hac Rabbinica opinione diximus supra in libro Locorum ad vocem Arboc.] quia ibi Abraham, et Isaac, et Iacob conditus est: et ipse princeps humani generis Adam, ut in Iesu libro apertius demonstrabitur.
2 (Vers. 6.) Audi nos, Domine, rex a Deo tu es nobis, in electo sepulcro nostro sepeli mortuum tuum. Pro rege principem habet in Hebraeo, sive ducem. NASI quippe non rex, sed dux dicitur.
3 (Vers. 16.) Et audivit Abraham Ephron, et appendit Abraham Ephron argentum, quod locutus est in auribus filiorum Heth. In Hebraeo sicut hic posuimus, primum nomen eius scribitur [Scilicet , et . Martianaeus, et . Scripserat itaque ipse Hieronymus altero loco Ephran. ---Secundum Ephran. Eodem modo scriptum nunc legimus Ephron, et Ephran sine vau littera, ut erat in Hebraeis exemplaribus S. Hieronym. MARTIAN.] EPHRON, secundum EPHRAN. Postquam enim pretio victus est, ut sepulcrum [Nostri mss. ut sepulcrum venderet, et acciperet argentum, licet, etc.] venderet argento, licet cogente Abraham, vau littera, quae apud illos pro o legitur, ablata de eius nomine est: et pro EPHRON appellatus est EPHRAN, significante Scriptura, non eum fuisse consummatae perfectaeque virtutis, qui potuerit memorias vendere mortuorum. Sciant igitur, qui sepulcra venditant, et non coguntur, ut accipiant pretium, sed a nolentibus quoque extorquent, immutari nomen suum, et perire quid de merito eorum, cum etiam ille reprehendatur occulte, qui invitus acceperit.
Hieronymus HOME

bsb4610.117

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik